Liber Sapientiae*

Caput 17: 11

nihil enim est timor nisi praesumptionis adiutorium proditio cogitationis auxiliorum
(* Traductions européennes)

Glose

Proditio,etc. Timor scilicet prodit infirmitatem superbientis, qui vana spe auxiliorum se extollit cogitando, cum posse se sperat, quod efficere non potest vel possit: et dum virtus minor est, valetudo rerum quas extrinsecus patitur, majorem putat esse potentiam, hoc in persecutoribus fidelium frequenter evenit, qui se potentes aestimant, cum sanctos cruciant, potentia eorum victi, mentis angustia contristati cognoscunt se non posse quod cupiebant et majorem esse fortitudinem Dei, qui sic vincit in militibus suis.